Excerpt from Pantheon Babylonicum: Nomina Deorum e Textibus Cuneiformibus Excerpta Et Ordine Alphabetico Distributa Est vero hoc lexicon praecipue assyriologorum usui destinatum; unde species offertur complexus compendiosi quidem, quam plenis simi tamen omnium et deorum nominum et materiarum et literaturae. Verum exegetis quoque Veteris maxime Foederis profuturum est; quippe magnam partem illustrat religionis Babyloniorum, quorum in religionem Asiae, quam vocant, anterioris nationum summum fuisse momentum extra controversiam est. Nuper adhuc unum illis potis* simum ad manum erat Opus, quod tertium editum atheam prorsus praeferebat mentem, illud doctoris Schrader: Die Keilschriften und das alte Testament (kat Per hunc etiam librum respondere con silium est assyriologo egregio Zimmern, qui alteram kat3 partem in lucem protulit, eundemque speramus quamvis succinctum iuxta Dr. Hehn Die biblische und babylonische Gottesidee multo latius quaedam exequentem suum habiturum pretium. Quas kat3 II con tinet doctrinas panbabylonicas, brevissime licet perstringens, quidquid in praesentiarum replicari potest, quoad summam rei certe sive per se sive indicatis locis literariis exhibet. Quo tendant istius sectae assyriologi Germani et qua argumen tentur via, in proemio paucis notavimus citato libro famoso Profes soris Jensen Das gilgamesch-epos in der Weltliteratur Qui liber in impetum desinit caeco odio ac genuino furore protestantico con ceptum adversus Christi divinitatem eiusque dignitatem in terris vi carii, summi Pontificis ac catholicae capitis ecclesiae. Cum id genus hominibus longa discutere nihil attinet; qui impia philosophia ita ob caecati atque praeoccupatae mentis sint, ut, quemadmodum quidam sectator exegeseos protestanticae ad extrema progressae ultro fate tur, stupenda communis sensus penuria ein erstaunlicher M ngel an common sense cum agitur de documentis historieis diiudicandis in iis appareat. Sed cum hisce constat, idque integre et hoc loco et maxime tam multis postmodum citationibus concedimus, optime Jen sen potissimum et Zimmern de multis quaestionibus pantheon ba bylonium spectantibus elucidandis meruisse; quamdiu nimirum phi lologos agunt, magna praestant; cum primum phi1050phari coeperunt, lumen iis mentis exstinguitur. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.